Otto von Freisingüber Barbarossas Königswahl

Otto von Freising über Barbarossas Königswahl

Copyright © 1999-2002 Stuart Jenks
Jegliche gewerbliche Nutzung ist untersagt
Kopieren (Spiegeln auf fremden Servern) – auch zur Verwendung im akademischen Unterricht – ist ebenfalls untersagt.


Grundlage: Georg WAITZ (Hg.), Ottonis et Rahewini gesta Friderici I. imperatoris (MGH SS rer Germ 46), Hannover und Leipzig 1912, ND Hannover 1978, S. 98-9 und 102-5


LXX.b) Ipse vero non multo post, omnibus bene in Gallia et Germania compositis, cum etiam jurata expeditione in proximo imperii coronam accepturus esset, non sine suspitione quorumdam, quos ex Italia habuit, medicorum, quasic) ex Rogerii Siculi metu submissorumd), morbo corripitur, sicque tanto tamen non fractus infirmitatis dolore, curiam celebraturus Babenberge) venit; ubi cum multorum planctu raptus prioris fortitudinis in ultimo discrimine retinens animumf), proxima a capite jejunii sextag) feria, id esth) 15. Kal. Marciii) [15. Feb.], vitam finivit, regaliak) duci Friderico cum unicol) suo item Friderico commendans. Erat enim tamquam vir prudens de filio suo adhuc parvulom), ne in regem sublimaretur, quasi desperatus; idcirco et privatae et rei publicae melius profuturumn) judicabat, si is potius, qui fratris sui filius erat, ob multa virtutumo) suarum clara facinora sibi succederet. Volentibus vero familiaribus suis juxta ejus, ut asserebant, peticionem eum ad Laureacense monasterium deferre ibique in proprio fundo juxta patrem1) humare, Babenbergensisp) aecclesia contumeliosum hoc sibi fore judicans, non permisit, quin immo convenientissimum etq) honestissimum et aecclesiae illi et imperio decernens, juxta tumbam imperatoris Heinrici, ejus loci fundatoris, qui nuper2) auctoritate Romanae aecclesiae in loca sancta levatus pro sancto habetur, regio cultu eumr) sepelivit.

Haecs) et alia, augustorumt) invictissime, excellentiae tuae scribuntur, quedam tibi utu) tibi, quedam tibi, sed non ut tibi, quae acutus clericorum tuorum discernere debebita') obulus. Verum quia, juxta quod proposui, decursis summatimb') avi, patris patruique tui non sine aliqua tui mentione factis, ad tua principaliter gesta venimus, huic primo volumini quiescendi paulisper causa finem inponere liceat, ut ad ea, quae de tua dicenda erunt magnificentia, fortiorc') resumatur spiritus.

Explicit liber primusd')

[Kapitelüberschriften von Buch II, S. 99-102, hier fortgelassen]

Incipit prologusf'')

Non sum nescius, imperatorum seu regum decus, dum gestorum tuorum magnificentiam prosequi conor, crebrescentibus victoriis stilum materiae succubiturumg''). Iter duo tamen, ut ita dixerim, mala melius fore judicavi minus dicendo a materia opus superari3) quam cunta tacendoh'') gloriosa facta silentio tecta deperire. Verum quia priorem libellum usque ad regni seu imperii tui ortum in obitu gloriosissimi patrui tui Conradi regis terminavi, huic secundo operi de tui principatus gloria contenturo tale Deo favente imponatur initium.

Explicit prologusi'')

Incipit liber secundus

I.k'') Anno ab Urbe condita 1800°,4) ab incarnatione vero Domini 1154°l''),5) decedentem'') ab hac luce vernali tempore 15. Kal. Martii [15. Feb.], id est sexta feria proxima, utn'') dictum est,6) post caput jejunii, in civitate Babenbergensio'') piissimo rege Conrado, 3.7) Nonas Martii, id est tercia feria post Oculi mei sempera''') [4. März], in oppido Franconefurdeb''') de tam inmensa Transalpini regni latitudine universum, mirum dictu, principumc''') robur non sine quibusdam ex Italia baronibus tamquam in unum corpus coadunari potuit. Ubi cum de eligendo principe primates consultarent — nam id juris Romani imperii apex,8) videlicet nond''') per sanguinis propaginem descendere, sed per principum electionem reges creare, sibi tamquam ex singulari vendicat prerogativa — tandem ab omnibus Fridericus Suevorume''') dux, Friderici ducis filius, petitur cunctorumque favore in regem sublimatur.

II. Hujusf''') consultationis summa, in illamque personam tam unanimis assensus ratio haec, ut recolo, fuit.9) Duae in Romano orbe apud Galliae Germaniaeve fines famosae familiae hactenusg''') fuere, una Heinricorum de Gueibelingah'''), alia Gwelforumi''') dek''') Aldorfol'''), alteram''') imperatores, altera magnos duces producere solita. Istae, ut inter viros magnos gloriaeque avidos assolet fieri, frequenter sesen''') invicem emulantes rei publicae quietem multociens perturbarant. Nutu vero Dei, ut creditur, paci populi sui in posterum providentiso''') sub Heinrico V. factum est, ut Fridericus dux, pater hujus, qui de altera, id est de regum familia, descenderat, de altera, Heinrici scilicetp''') Noricorum ducis filiam, in uxorem acciperet ex eaque Fridericum, qui inpresentiarumq''') est*), generaret. Principesr''') igiturs''') non solum industriam ac virtutem jam sepe dicti juvenis, sed etiam hoc, quod utriusque sanguinis consors tamquam angularis lapis10) utrorumque horum parietum dissidentiam unire posset, considerantes caput regni eum constituere adjudicaverunt, plurimum rei publicae profuturum precogitantes, si tam gravis et diutina inter maximos imperii viros ob privatum emolumentum simultas hac demum occasione Deoa'''') cooperante sopiretur. Ita non regis Conradi zelo,11) sed universitatis, ut dictum est, boni intuitu hunc Fridericum ejus filio item Friderico adhuc parvulo preponere maluerunt. Hac consideratione et ordine electio Friderici celebrata est.

III.b'''') Astrictis igiturc'''') omnibus, qui illo confluxerant, fidelitate et hominio principibus, cum paucis, quos ad hoc ydoneosd'''') judicavit, caeteris in pace dimissis, rex cum multa jocunditate quinta feria [6. März] naves ingreditur ac per Mogume'''') et Rhenum navigans in villa regali Sincichelf'''')12) applicuit. Ibi equos ascendens in proximo sabbato [8. März] Aquisgrani venit; sequenti die, id est ea dominica, qua Letare Jerusalemg'''') canitur [9. März], ab episcopis a palatio in aecclesiam beate Marie semper Virginis deductus cum omnium, qui aderant, applausuh'''') ab Arnaldoi'''') Coloniensi archiepiscopo, aliis cooperantibus, coronatus in sede regni Francorum, quae in eadem aeccelsia a Karolok'''') Magno posita est, collocatur; non sine multorum stupore, quod in tam parvo temporis spacio non solum tanta principum seu de regno nobilium confluxerat multitudo, sed et quod del'''') occidentali Gallia, ad quam nondum hujus facti rumor pervenisse putabatur, nonnulli advenerant. Nec pretereundum estimo, quod, dum finito unctionis sacramento diadema sibi imponeretur, quidam de ministris ejus, qui pro quibusdam excessibus gravibus a gratia sua adhuc privatim'''')13) sequestratus fuerat, circa mediam aeccelsiam ad pedes ipsius se projecit, sperans ob presentis diei alacritatem ejus se animum a rigore justiciae emollire posse. Ipse vero mentem in priori severitate retinens et tamquam fixus manens constantiae suae omnibus nobis non parvum dedit indicium, dicens non ex odio, sed justiciae intuitu illumn'''') a gratia sua exclusum fuisse. Nec hoc etiam sine admiratione plurium, quod virum juvenem, tamquam senis indutum animo, tanta flectere a rigoris virtute ad remissionis vicium non potuit gloria. Quid multa? Non illi misero intercessio principum, non arridentis fortunae blandimentum, non tantae festivitatis instans gaudium suppeditare poteranta'''''); ab inexorabili inexauditus abiit. Sed et hoc silentio tegendum non erit, quod eadem die in eadem aecclesia Monasteriensis electus itemb''''') Fridericus ab eisdem, a quibus et rex, episcopis in episcopum consecratur, ut revera summus rex et sacerdos presenti jocunditati hoc quasi prognostico interesse crederetur, quac''''') in una aecclesia una dies duarum personarum, quae solae novi ac veteris instrumenti institutione sacramentaliter unguntur et christi Domini rite dicuntur,14) vidit unctionem.


Datum der Erstanlage: 27. Oktober 1997 — Letzte Änderung: 16. Oktober 2002 von Stuart Jenks (für ein korrekt adressiertes E-Post-Formular meinen Namen anklicken!)

1) [Cf. supra c. 9, p. 25].

2) [Canonizatus erat Henricus II. imp. bulla Eugenii III. papae a. 1146, ossa elevata a. 1147].

3) Cf. Materiam superabat opus, Ovid. Met. II, 5].

4) Cf. praefationem [ita codd. pro MDCCCC° vel MDCCCCIIII°; Chron. III, 6. Otto annos ex aera Catonis numerans, Christum a.a.U. c. 752. natum dicit].

5) [Immo MXLII°].

6) I, 70.

7) [Immo IV.].

8) [I.e. Romanum imperium; cf. Prol. supra p. 12, l. 16 sq (Romani imperii prerogativae), etiam I, 60, p. 86 (ubi similiter: Romanae sedis primatum et apicem) necnon infra II, 6. 28. IV. 79; Chron. IV, 4. Simonson, ‘Jahrb.’ I, p. 20, n. 6, parum recte, mihi videtur, principes dici putat].

9) [Cf. infra II, 55, ubi similibus verbis utitur].]

10) cf. Eph. 2, 20 [“superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu“: Ergänzung Jenks]

11) [I.e. non invidia adversus regem Conradum; cf. infra c. 3, l. 36. IV, 24].

12) Sinzig.

13) [I.e. priusquam rex fieret].

14) [Cf. 2. Reg. 1, 16. Luc. 2. 26: Christum Domini].


{Textkritische Varianten}

b) nulla cap. dist. A. C.

c) quas A. A*.; qua b; quos B.

d)submissorum om. b

e) Babinberch A; Bavemberg C1

f) animum om. b

g) feria sexta A*.

h) id est des. A. A*. b.

i) Marcias b

k) duci regalia b

l) filio A (cf. infra II, 2, p. 104, l. 7).

m) puerulo A (sed cf. infra II, 2).

n) iudicabat profuturum A. A*.

o) suarum virtutum A*.

p) Babemburgensis b; Babinbergensis C1.

q) et honestissimum om. A

r) eum deest A. A*.

s) novus versus incipit, littera H minio picta, sed spatium rubricae vaccum permansit A.

t) augustissime excellentiae A. A*; sed cf. Prooem. p. 11, l. 25 et infra II, 56.

u) ut tibi quedam tibi om. B1

a’) debet A.

b’) sumatim A. B1.

c’) facilius C.

e’) Explicit — secundum des. b. B3. C; Explicit liber primus des. A; Explicit liber primus. Sequitur liber secundus A* 2; index jam supra positus A (ubi inscriptus: Capitula secundi libri). A*1 (inscr. Rubrice et capitula libri secundi). A*2. (inscr. Sequitur liber secundus hujus operis). b. C1. 2 (inscr. Capita secundi libri).

f”) ita B1. 2; Prologus in secundum librum C2; Inc. Prol. des. A*. b; C; Incipit liber secundus h. l. A.

g”) subcub. C1.

h”) dicendo A. A*. 1. 2

i”) ita b1. Explicit prefatio. Incipit liber … B2; Inc. l. sec. des. A. A*. b. C

k”) Capitulum primum incipit A.

l”) sic A. b. B (IIII. eadem manu in loco, ut videtur, raso B1), MCLIIII, radendo corr. MCLII C1; MCLIII A* 1. 2; corr. MCLIIII. A*2; MCLII. C2

m”) decedente – feria om. A*2; XV. K. M. om. C.

n”) ut d. est des. B.

o”) Baberg. A; Bamburg. b; Babenburg. B2; Bberg. C1

a”’) semper om C2.

b”’) Franconf. B.

c”’) robur pr. A. A*.

d”’) non om. A*2.

e”’) Swev. A.

f”’) Cujus A. A*.

g”’) actenus C1.

h”’) Guebel. de Aldorfo (Addorffo a*) A. A*; Gweibelinga B1. 3

i”’) Guelforum A. A*1. b. C

k”’) de Aldorfo h. l. om. A. A*.

l”’) Adorffo supra A*; Altorf B; Adorfio b. C1; Alltdorfio C2.

m”’) una A. A*.

n”’) sese deest b.

o”’) providentes A. B2, corr. providentis B1.

p”’) scilicet om. A. A*2.

q”’) hic aliquid praetermissum videtur; cf. Supra I, 14, p. 30: qui inpresentiarum imperator est. 47, p. 65: Friderici principis, qui inpresentiarum est.

*) et regnat add. C.

r”’) Praecedit Cpitulum Tercium A.

s”’) ergo b

a””) sop. Deo coop. A. A*.

b””) Capitulum quartum A.

c””) ergo b

d””) idon. b. C.

e””) Mogunum B1 (-um, ut videtur, e corr.).

f””) ita A. B; Smcichel b; Sintichel A*; Sinciche (Sinciche C1) C.

g””) Hier. C.

h””) applauso B1. 3.

i””) Arnoldo A. A*. B.

k””) Karulo A*1.

l””) ab delet.) ad A*1.; ad A*2.

m””) privatim A. A*.

n””) illum om. A*2.

a””’) poterat A. A*.

b””’) item om. A*2.

c””’) ita A. A*. b. B1. 3; que B2; quia C.